- BARBUTA
- BARBUTAapud Ioh. Hocsemium in Engelberto Episc. Leod. c. 35. Erant omnes armati cum barbutis in capite, et ultimo Rex cum multa gente, supra parvum roncinum, armatus sicut alii, cum barbuta; tegminis species est, quô caput olim Milites, Equites inprimis tegebant in proeliis. Hinc pro ipsis militibus, Acta Confoederationis inter Galeacium Mediolani Domin. et Amedeum Comitem Sabaudiae A. C. 1362. apud Guichenonum in Histor Sabaud. p. 206. Habere et tenere tenetur ad offensam praedictum barbutas mille, quibus per Dom. Comitem satisfiat. Et mox, Habere tenetur suis expensis solum barbutas trecentum, h. e. milites barbutis armatos; quzos postmodum Itali Lances seu Lancearios appellârunt, un legimus apud Matth. Villaneum l. 2. c. 81. et l. 6. c. 56. Vide quoque Thvuroczium in Ludovico Rege Hungar. c. 16. 21. 23. Cortusium Histor. l. 7. c. 20 Alios, laudatos Carolo du Fresne in Glossar. In Macri Hierolex. male Barbuti pro Barbutae legitut, ex Blondo Dec. 2. l. 10. in Clemente VI. Quam ob rem Archiepiscopus Iohannem Aulegium Vicecomitem cum barbutis quinquemillibus in Hetruriam misit. Namque ablativus hic rectum habet Barbuta, uti vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.